1. numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam

2. in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans

3. juxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens

4. o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum

5. intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite

6. audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta prædicent

7. veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium

8. justi sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum

9. recti sunt intellegentibus et æqui invenientibus scientiam

10. accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite

11. melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari

12. ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus

13. timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor

14. meum est consilium et æquitas mea prudentia mea est fortitudo

15. per me reges regnant et legum conditores justa decernunt

16. per me principes imperant et potentes decernunt justitiam

17. ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me

18. mecum sunt divitiæ et gloria opes superbæ et justitia

19. melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo

20. in viis justitiæ ambulo in medio semitarum judicii

21. ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam

22. Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio

23. ab æterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret

24. necdum erant abyssi et ego jam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant

25. necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar

26. adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terræ

27. quando præparabat cælos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos

28. quando æthera firmabat sursum et librabat fontes aquarum

29. quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terræ

30. cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore

31. ludens in orbe terrarum et deliciæ meæ esse cum filiis hominum

32. nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas

33. audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam

34. beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei

35. qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino

36. qui autem in me peccaverit lædet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem



Livros sugeridos


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.