1. verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait

2. stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum

3. non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam

4. quis ascendit in cælum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terræ quod nomen ejus et quod nomen filii ejus si nosti

5. omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se

6. ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax

7. duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar

8. vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria

9. ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et pejerem nomen Dei mei

10. ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas

11. generatio quæ patri suo maledicit et quæ non benedicit matri suæ

12. generatio quæ sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis

13. generatio cujus excelsi sunt oculi et palpebræ ejus in alta subrectæ

14. generatio quæ pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus

15. sanguisugæ duæ sunt filiæ dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit

16. infernus et os vulvæ et terra quæ non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit

17. oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suæ effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilæ

18. tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro

19. viam aquilæ in cælo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula

20. talis est via mulieris adulteræ quæ comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum

21. per tria movetur terra et quartum non potest sustinere

22. per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo

23. per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominæ suæ

24. quattuor sunt minima terræ et ipsa sunt sapientiora sapientibus

25. formicæ populus infirmus quæ præparant in messe cibum sibi

26. lepusculus plebs invalida quæ conlocat in petra cubile suum

27. regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas

28. stilio manibus nititur et moratur in ædibus regis

29. tria sunt quæ bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter

30. leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum

31. gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei

32. et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum

33. qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias



Livros sugeridos


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.