1. hæc quoque parabolæ Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda

2. gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem

3. cælum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile

4. aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum

5. aufer impietatem de vultu regis et firmabitur justitia thronus ejus

6. ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris

7. melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe

8. quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum

9. causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles

10. ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset

11. mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo

12. inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem obœdientem

13. sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit

14. nubes et ventus et pluviæ non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens

15. patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam

16. mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud

17. subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te

18. jaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum

19. dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiæ

20. et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo

21. si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere

22. prunam enim congregabis super caput ejus et Dominus reddet tibi

23. ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem

24. melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi

25. aqua frigida animæ sitienti et nuntius bonus de terra longinqua

26. fons turbatus pede et vena corrupta justus cadens coram impio

27. sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est majestatis opprimitur gloria

28. sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum



Livros sugeridos


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.