1. quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quæ posita sunt ante faciem tuam

2. et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam

3. ne desideres de cibis ejus in quo est panis mendacii

4. noli laborare ut diteris sed prudentiæ tuæ pone modum

5. ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilæ et avolabunt in cælum

6. ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos ejus

7. quoniam in similitudinem arioli et coniectoris æstimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens ejus non est tecum

8. cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos

9. in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui

10. ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne intrœas

11. propinquus enim eorum Fortis est et ipse judicabit contra te causam illorum

12. ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuæ ad verba scientiæ

13. noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur

14. tu virga percuties eum et animam ejus de inferno liberabis

15. fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum

16. et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua

17. non æmuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die

18. quia habebis spem in novissimo et præstolatio tua non auferetur

19. audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum

20. noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt

21. quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio

22. audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua

23. veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam

24. exultat gaudio pater justi qui sapientem genuit lætabitur in eo

25. gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quæ genuit te

26. præbe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant

27. fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena

28. insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit

29. cui væ cujus patri væ cui rixæ cui foveæ cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum

30. nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis

31. ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color ejus ingreditur blande

32. sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet

33. oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa

34. et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo

35. et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam



Livros sugeridos


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.