Encontrados 122 resultados para: Cordis

  • videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore (Liber Genesis 6, 5)

  • pænituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus (Liber Genesis 6, 6)

  • odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terræ propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci (Liber Genesis 8, 21)

  • nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc (Liber Genesis 20, 5)

  • neque enim propter justitias tuas et æquitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illæ egerunt impie te intrœunte deletæ sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub juramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 9, 5)

  • circumcidite igitur præputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius (Liber Deuteronomii 10, 16)

  • mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quæ tuis videbis oculis (Liber Deuteronomii 28, 67)

  • cumque audierit verba juramenti hujus benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem (Liber Deuteronomii 29, 19)

  • cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus pænitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 30, 1)

  • quod cum audisset Heliab frater ejus major loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres prœlium descendisti (Liber I Samuelis 17, 28)

  • non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillæ tuæ (Liber I Samuelis 25, 31)

  • dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quæ est in litore maris (Liber I Regum 4, 29)


“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina