1. filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur

2. de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem prævaricatorum iniqua

3. qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala

4. vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur

5. verbum mendax justus detestabitur impius confundit et confundetur

6. justitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat

7. est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit

8. redemptio animæ viri divitiæ suæ qui autem pauper est increpationem non sustinet

9. lux justorum lætificat lucerna autem impiorum extinguetur

10. inter superbos semper jurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia

11. substantia festinata minuetur quæ autem paulatim colligitur manu multiplicabitur

12. spes quæ differtur adfligit animam lignum vitæ desiderium veniens

13. qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet præceptum in pace versabitur

14. lex sapientis fons vitæ ut declinet a ruina mortis

15. doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago

16. astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam

17. nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas

18. egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur

19. desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala

20. qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis

21. peccatores persequetur malum et justis retribuentur bona

22. bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur justo substantia peccatoris

23. multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque judicio

24. qui parcit virgæ suæ odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit

25. justus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis





“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina