1. qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est

2. qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit

3. non roborabitur homo ex impietate et radix justorum non commovebitur

4. mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus ejus quæ confusione res dignas gerit

5. cogitationes justorum judicia et consilia impiorum fraudulentia

6. verba impiorum insidiantur sanguini os justorum liberabit eos

7. verte impios et non erunt domus autem justorum permanebit

8. doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui

9. melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane

10. novit justus animas jumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia

11. qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est

12. desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem justorum proficiet

13. propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem justus de angustia

14. de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et juxta opera manuum suarum retribuetur ei

15. via stulti recta in oculis ejus qui autem sapiens est audit consilia

16. fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est

17. qui quod novit loquitur index justitiæ est qui autem mentitur testis est fraudulentus

18. est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiæ lingua autem sapientium sanitas est

19. labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii

20. dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium

21. non contristabit justum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo

22. abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei

23. homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam

24. manus fortium dominabitur quæ autem remissa est tributis serviet

25. mæror in corde viri humiliabit illud et sermone bono lætificabitur

26. qui neglegit damnum propter amicum justus est iter autem impiorum decipiet eos

27. non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium

28. in semita justitiæ vita iter autem devium ducit ad mortem



Livros sugeridos


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.