1. et venerat mensis septimus filii autem Israël erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam Aquarum et dixerunt Ezræ scribæ ut adferret librum legis Mosi quam præcepit Dominus Israheli

2. adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi

3. et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectæ ad librum

4. stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt juxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria et Helcia et Maasia ad dextram ejus et ad sinistram Phadaja Misaël et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et Mosollam

5. et aperuit Ezras librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis populus

6. et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram

7. porro Hiesue et Baani et Serebia Jamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Jozabed Anam Phalaja Levitæ silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo

8. et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur

9. dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitæ interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis

10. et dixit eis ite comedite pinguja et bibite mulsum et mittite partes ei qui non præparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra

11. Levitæ autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere

12. abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret lætitiam magnam quia intellexerant verba quæ docuerat eos

13. et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitæ ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis

14. et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die sollemni mense septimo

15. et ut prædicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivæ et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est

16. et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portæ Aquarum et in platea portæ Ephraim

17. fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum et fuit lætitia magna nimis

18. legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum juxta ritum





“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina