1. hii autem sacerdotes et Levitæ qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Josue Saraja Hieremias Ezra

2. Amaria Melluch Attus

3. Sechenia Reum Meremuth

4. Addo Genthon Abia

5. Miamin Madia Belga

6. Semaja et Joarib Idaja Sellum Amoc Elceja

7. Idaja isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Josue

8. porro Levitæ Jesua Bennui Cedmihel Sarabia Juda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum

9. et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo

10. Hiesue autem genuit Joachim et Joachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Jojada

11. et Jojada genuit Jonathan et Jonathan genuit Jeddoa

12. in diebus autem Joachim erant sacerdotes principes familiarum Sarajæ Amaria Hieremiæ Anania

13. Ezræ Mosollam Amariæ Johanan

14. Milico Jonathan Sebeniæ Joseph

15. Arem Edna Marajoth Elci

16. Addajæ Zaccharia Genthon Mosollam

17. Abiæ Zecheri Miamin et Moadiæ Felti

18. Belgæ Sammua Semajæ Jonathan

19. Jojarib Matthanai Jadajæ Azzi

20. Sellajæ Celai Amoc Eber

21. Elciæ Asebia Idajæ Nathanaël

22. Levitæ in diebus Eliasib et Jojada et Jonan et Jeddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persæ

23. filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Jonathan filii Eliasib

24. et principes Levitarum Asebia Serebia et Jesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei et observarent æque per ordinem

25. Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas

26. hii in diebus Joachim filii Jesue filii Josedech et in diebus Neemiæ ducis et Ezræ sacerdotis scribæque

27. in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis

28. congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati

29. et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem

30. et mundati sunt sacerdotes et Levitæ et mundaverunt populum et portas et murum

31. ascendere autem feci principes Juda super murum et statui duos choros laudantium magnos et jerunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii

32. et ivit post eos Osajas et media pars principum Juda

33. et Azarias Ezras et Mosollam Juda et Beniamin et Semeja et Hieremia

34. et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Jonathan filius Semejæ filius Mathaniæ filius Michajæ filius Zecchur filius Asaph

35. et fratres ejus Semeja et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Juda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis

36. et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem

37. et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum

38. et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiæ

39. steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum

40. et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Eliœnai Zaccharia Anania in tubis

41. et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Johanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Jezraja præpositus

42. et immolaverunt in die illa victimas magnas et lætati sunt Deus enim lætificaverat eos lætitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est lætitia Hierusalem procul

43. recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia lætatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus

44. et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et janitores juxta præceptum David et Salomonis filii ejus

45. quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo

46. et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Neemiæ dabat partes cantoribus et janitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitæ sanctificabant filios Aaron



Livros sugeridos


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.