1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2. loquere filiis Israël et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub æstimatione dabit pretium

3. si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii

4. si mulier triginta

5. a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem

6. ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres

7. sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem

8. si pauper fuerit et æstimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille æstimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit

9. animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit

10. et mutari non poterit id est nec melius malo nec pejus bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino

11. animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem

12. qui dijudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium

13. quod si dare voluerit is qui offert addet supra æstimationis quintam partem

14. homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et juxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur

15. sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem æstimationis supra et habebit domum

16. quod si agrum possessionis suæ voverit et consecraverit Domino juxta mensuram sementis æstimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti

17. si statim ab anno incipientis jobelei voverit agrum quanto valere potest tanto æstimabitur

18. sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad jobeleum et detrahetur ex pretio

19. quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem æstimatæ pecuniæ et possidebit eum

20. sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit

21. quia cum jobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum

22. si ager emptus et non de possessione majorum sanctificatus fuerit Domino

23. supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino

24. in jobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suæ

25. omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet

26. primogenita quæ ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt

27. quod si inmundum est animal redimet qui obtulit juxta æstimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum

28. omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino

29. et omnis consecratio quæ offertur ab homine non redimetur sed morte morietur

30. omnes decimæ terræ sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur

31. si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum

32. omnium decimarum boves et oves et capræ quæ sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino

33. non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur

34. hæc sunt præcepta quæ mandavit Dominus Mosi ad filios Israël in monte Sinai



Livros sugeridos


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.