1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

2. loquere ad omnem cœtum filiorum Israël et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester

3. unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester

4. nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester

5. si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis

6. eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis

7. si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus

8. portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo

9. cum messueris segetes terræ tuæ non tondebis usque ad solum superficiem terræ nec remanentes spicas colliges

10. neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester

11. non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum

12. non pejerabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

13. non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane

14. non maledices surdo nec coram cæco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus

15. non facies quod iniquum est nec iniuste judicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis juste judica proximo tuo

16. non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus

17. ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum

18. non quæres ultionem nec memor eris iniuriæ civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus

19. leges meas custodite jumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quæ ex duobus texta est non indueris

20. homo si dormierit cum muliere coitu seminis quæ sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera

21. pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem

22. orabitque pro eo sacerdos et pro delicto ejus coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum

23. quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis præputia eorum poma quæ germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis

24. quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino

25. quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quæ proferunt ego Dominus Deus vester

26. non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia

27. neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam

28. et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus

29. ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo

30. sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus

31. ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester

32. coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus

33. si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei

34. sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti ego Dominus Deus vester

35. nolite facere iniquum aliquid in judicio in regula in pondere in mensura

36. statera justa et æqua sint pondera justus modius æquusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti

37. custodite omnia præcepta mea et universa judicia et facite ea ego Dominus



Livros sugeridos


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.