1. locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt

2. et præcepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum

3. nisi hæc ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum

4. tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti hæc enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur

5. suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum

6. cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua

7. duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii

8. mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario

9. cujus sors exierit Domino offeret illum pro peccato

10. cujus autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem

11. his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum

12. adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta

13. ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur

14. tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem

15. cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem ejus intra velum sicut præceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi

16. et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israël et a prævaricationibus eorum cunctisque peccatis juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum

17. nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cœtu Israël donec egrediatur

18. cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum

19. aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israël

20. postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem

21. et posita utraque manu super caput ejus confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël et universa delicta atque peccata eorum quæ inprecans capiti ejus emittet illum per hominem paratum in desertum

22. cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto

23. revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi

24. lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo

25. et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare

26. ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra

27. vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum

28. et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra

29. eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos

30. in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini

31. sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua

32. expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cujus initiatæ manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis

33. et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum

34. eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israël et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut præceperat Dominus Mosi



Livros sugeridos


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.