1. evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Josue jam longevo et persenilis ætatis

2. vocavit Josue omnem Israhelem majoresque natu et principes ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et progressioris ætatis sum

3. vosque cernitis omnia quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaverit

4. et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte Jordanis usque ad mare Magnum multæque adhuc supersunt nationes

5. Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est

6. tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram

7. ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt juretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos

8. sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hanc

9. et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit

10. unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est

11. hoc tantum diligentissime præcavete ut diligatis Dominum Deum vestrum

12. quod si volueritis gentium harum quæ inter vos habitant erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare

13. jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis

14. en ego hodie ingrediar viam universæ terræ et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quæ se Dominus præstaturum nobis esse pollicitus est unum non præterierit in cassum

15. sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis

16. eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis



Livros sugeridos


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.