1. et renuntiaverunt regi quod dixerat qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Hierusalem

2. ascenditque rex templum Domini et omnes viri Juda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetæ et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri fœderis qui inventus est in domo Domini

3. stetitque rex super gradum et percussit fœdus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent præcepta ejus et testimonia et cærimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba fœderis hujus quæ scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto

4. et præcepit rex Helciæ pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et janitoribus ut proicerent de templo Domini omnia vasa quæ facta fuerant Baal et in luco et universæ militiæ cæli et conbusit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel

5. et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunæ et duodecim signis et omni militiæ cæli

6. et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et projecit super sepulchrum vulgi

7. destruxit quoque ædiculas effeminatorum quæ erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci

8. congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis quod erat ad sinistram portæ civitatis

9. verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum

10. contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch

11. abstulit quoque equos quos dederant reges Judæ soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim currus autem solis conbusit igni

12. altaria quoque quæ erant super tecta cenaculi Ahaz quæ fecerant reges Juda et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron

13. excelsa quoque quæ erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex

14. et contrivit statuas et succidit lucos replevitque loca eorum ossibus mortuorum

15. insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israël et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum

16. et conversus Josias vidit ibi sepulchra quæ erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui prædixerat verba hæc

17. et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Juda et prædixit verba hæc quæ fecisti super altare Bethel

18. et ait dimittite eum nemo commoveat ossa ejus et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetæ qui venerat de Samaria

19. insuper et omnia fana excelsorum quæ erant in civitatibus Samariæ quæ fecerant reges Israël ad inritandum Dominum abstulit Josias et fecit eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel

20. et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est Hierusalem

21. et præcepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus

22. nec enim factum est phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël et omnium dierum regum Israël et regum Juda

23. sicut in octavodecimo anno regis Josiæ factum est phase istud Domino in Hierusalem

24. sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quæ fuerant in terra Juda et in Hierusalem abstulit Josias ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini

25. similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua juxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi

26. verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses

27. dixit itaque Dominus etiam Judam auferam a facie mea sicut abstuli Israël et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi

28. reliqua autem verba Josiæ et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda

29. in diebus ejus ascendit Pharao Necho rex Ægypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Josias rex in occursum ejus et occisus est in Mageddo cum vidisset eum

30. et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus terræ Joahaz filium Josiæ et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo

31. viginti trium annorum erat Joahaz cum regnare cœpisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Amithal filia Hieremiæ de Lobna

32. et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus

33. vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quæ est in terra Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terræ centum talentis argenti et talento auri

34. regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Josiæ pro Josia patre ejus vertitque nomen ejus Jojachim porro Joahaz tulit et duxit in Ægyptum

35. argentum autem et aurum dedit Jojachim Pharaoni cum indixisset terræ per singulos ut conferretur juxta præceptum Pharaonis et unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo terræ ut daret Pharaoni Necho

36. viginti quinque annorum erat Jojachim cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Zebida filia Phadaja de Ruma

37. et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus



Livros sugeridos


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.