1. factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in cælum ibant Helias et Heliseus de Galgalis

2. dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel

3. egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete

4. dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum

5. accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete

6. dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Jordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te jerunt igitur ambo pariter

7. et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super Jordanem

8. tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit aquas quæ divisæ sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum

9. cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me

10. qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non erit

11. cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in cælum

12. Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes

13. et levavit pallium Heliæ quod ceciderat ei reversusque stetit super ripam Jordanis

14. et pallio Heliæ quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliæ etiam nunc percussitque aquas et divisæ sunt huc atque illuc et transiit Heliseus

15. videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliæ super Heliseum et venientes in occursum ejus adoraverunt eum proni in terram

16. dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quærere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et projecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere

17. cœgeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite et miserunt quinquaginta viros qui cum quæsissent tribus diebus non invenerunt

18. et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire

19. dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis hujus optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquæ pessimæ sunt et terra sterilis

20. at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud sal qui cum adtulissent

21. egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait hæc dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas

22. sanatæ sunt ergo aquæ usque ad diem hanc juxta verbum Helisei quod locutus est

23. ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve

24. qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros

25. abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam



Livros sugeridos


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.