1. quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiæ populi mei

2. quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt cœtus prævaricatorum

3. et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus

4. unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet

5. et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraverunt

6. habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me dicit Dominus

7. propterea hæc dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo et probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei

8. sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias

9. numquid super his non visitabo dicit Dominus aut in gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea

10. super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt

11. et dabo Hierusalem in acervos harenæ et cubilia draconum et civitates Juda dabo in desolationem eo quod non sit habitator

12. quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat

13. et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea

14. et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim quos didicerunt a patribus suis

15. idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis

16. et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur

17. hæc dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas quæ sapientes sunt mittite et properent

18. festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi nostri lacrimas et palpebræ nostræ defluant aquis

19. quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati sumus et confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam dejecta sunt tabernacula nostra

20. audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris ejus et docete filias vestras lamentum et unaquæque proximam suam planctum

21. quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos nostras disperdere parvulos de foris juvenes de plateis

22. loquere hæc dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi fænum post tergum metentis et non est qui colligat

23. hæc dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis

24. sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et judicium et justitiam in terra hæc enim placent mihi ait Dominus

25. ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium

26. super Ægyptum et super Judam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent præputium omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde



Livros sugeridos


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.