1. verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens

2. sta in porta domus Domini et prædica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Juda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum

3. hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto

4. nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini templum Domini est

5. quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis judicium inter virum et proximum ejus

6. advenæ et pupillo et viduæ non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis

7. habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a sæculo usque in sæculum

8. ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non proderunt vobis

9. furari occidere adulterare jurare mendaciter libare Baali et ire post deos alienos quos ignoratis

10. et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas

11. ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus

12. ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël

13. et nunc quia fecistis omnia opera hæc dicit Dominus et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et vocavi vos et non respondistis

14. faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo

15. et proiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros universum semen Ephraim

16. tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis laudem et orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te

17. nonne vides quid isti faciant in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem

18. filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginæ cæli et libent diis alienis et me ad iracundiam provocent

19. numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne semet ipsos in confusionem vultus sui

20. ideo hæc dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum super viros et super jumenta et super lignum regionis et super fruges terræ et succendetur et non extinguetur

21. hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes

22. quia non sum locutus cum patribus vestris et non præcepi eis in die qua eduxi eos de terra Ægypti de verbo holocaustomatum et victimarum

23. sed hoc verbum præcepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis

24. et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt in voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante

25. a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo et mittens

26. et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem et pejus operati sunt quam patres eorum

27. et loqueris ad eos omnia verba hæc et non audient te et vocabis eos et non respondebunt tibi

28. et dices ad eos hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum

29. tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui

30. quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam

31. et ædificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quæ non præcepi nec cogitavi in corde meo

32. ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus

33. et erit morticinum populi hujus in cibum volucribus cæli et bestiis terræ et non erit qui abigat

34. et quiescere faciam de urbibus Juda et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsi et vocem sponsæ in desolatione enim erit terra



Livros sugeridos


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.