1. et accesserunt omnes principes bellatorum et Johanan filius Caree et Jezonias filius Osajæ et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum

2. dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur

3. et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamus

4. dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam

5. et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus

6. sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te obœdiemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri

7. cum autem conpleti essent decem dies factum est verbum Domini ad Hieremiam

8. vocavitque Johanan filium Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum

9. et dixit ad eos hæc dicit Dominus Deus Israël ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus

10. si quiescentes manseritis in terra hac ædificabo vos et non destruam plantabo et non evellam jam enim placatus sum super malo quod feci vobis

11. nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu ejus

12. et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra

13. si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri

14. dicentes nequaquam sed ad terram Ægypti pergemus ubi non videbimus bellum et clangorem tubæ non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus

15. propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiæ Juda hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum et intraveritis ut ibi habitetis

16. gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Ægypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Ægypto et ibi moriemini

17. omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Ægyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos

18. quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum et eritis in jusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum

19. verbum Domini super vos reliquiæ Juda nolite intrare Ægyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie

20. quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus

21. et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos

22. nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi



Livros sugeridos


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.