1. et hæc sunt verba libri quæ misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem

2. postquam egressus est Jechonias rex et domina et eunuchi et principes Juda et Hierusalem et faber et inclusor de Hierusalem

3. in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliæ filii Helciæ quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens

4. hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël omni transmigrationi quam transtuli de Hierusalem in Babylonem

5. ædificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum

6. accipite uxores et generate filios et filias date filiis vestris uxores et filias vestras date viris et pariant filios et filias et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero

7. et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis

8. hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israël non vos inducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis

9. quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus

10. quia hæc dicit Dominus cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum ut reducam vos ad locum istum

11. ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam

12. et invocabitis me et ibitis et orabitis me et exaudiam vos

13. quæretis me et invenietis cum quæsieritis me in toto corde vestro

14. et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci

15. quia dixistis suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone

16. quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis hujus ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem

17. hæc dicit Dominus exercituum ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas quæ comedi non possunt eo quod pessimæ sint

18. et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terræ in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos

19. eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quæ misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus

20. vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem

21. hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiæ qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris

22. et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne

23. pro eo quod fecerint stultitiam in Israël et mœchati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum judex et testis dicit Dominus

24. et ad Semejam Neelamiten dices

25. hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens

26. Dominus dedit te sacerdotem pro Jojadæ sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem

27. et nunc quare non increpasti Hieremiam Anathothiten qui prophetat vobis

28. quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est ædificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum

29. legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Hieremiæ prophetæ

30. et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

31. mitte ad omnem transmigrationem dicens hæc dicit Dominus ad Semejam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semejas et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio

32. idcirco hæc dicit Dominus ecce ego visitabo super Semejam Neelamiten et super semen ejus non erit ei vir sedens in medio populi hujus et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia prævaricationem locutus est adversum Dominum





“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina