1. hæc dicit Dominus descende in domum regis Juda et loqueris ibi verbum hoc

2. et dices audi verbum Domini rex Juda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas

3. hæc dicit Dominus facite judicium et justitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto

4. si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum

5. quod si non audieritis verba hæc in memet ipso juravi dicit Dominus quia in solitudinem erit domus hæc

6. quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles

7. et sanctificabo super te interficientem virum et arma ejus et succident electam cedrum tuam et præcipitabunt in ignem

8. et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi

9. et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis

10. nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suæ

11. quia hæc dicit Dominus ad Sellum filium Josiæ regem Juda qui regnavit pro Josia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius

12. sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram istam non videbit amplius

13. væ qui ædificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in judicio amicum suum opprimet frustra et mercedem ejus non reddet ei

14. qui dicit ædificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide

15. numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus numquid non comedit et bibit et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei

16. judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus

17. tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis

18. propterea hæc dicit Dominus ad Joachim filium Josiæ regem Juda non plangent eum væ frater et væ fratres non concrepabunt ei væ domine et væ inclite

19. sepultura asini sepelietur putrefactus et projectus extra portas Hierusalem

20. ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui

21. locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam hæc est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam

22. omnes pastores tuos pascet ventus et amatores tui in captivitatem ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua

23. quæ sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis

24. vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Jechonias filius Joachim regis Juda anulus in manu dextera mea inde avellam eum

25. et dabo te in manu quærentium animam tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu Chaldeorum

26. et mittam te et matrem tuam quæ genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini

27. et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc non revertentur

28. numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias numquid vas absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et semen ejus et projecti in terram quam ignoraverunt

29. terra terra terra audi sermonem Domini

30. hæc dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Juda





“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina