1. et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur

2. quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos hæc dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem

3. et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia cæli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum

4. et dabo eos in fervorem universis regnis terræ propter Manassem filium Ezechiæ regis Juda super omnibus quæ fecit in Hierusalem

5. quis enim miserebitur tui Hierusalem aut quis contristabitur pro te aut quis ibit ad rogandum pro pace tua

6. tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et extendam manum meam super te et interficiam te laboravi rogans

7. et dispergam eos ventilabro in portis terræ interfeci et perdidi populum meum et tamen a viis suis non sunt reversi

8. multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super harenam maris induxi eis super matrem adulescentis vastatorem meridie misi super civitates repente terrorem

9. infirmata est quæ peperit septem defecit anima ejus occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus

10. væ mihi mater mea quare genuisti me virum rixæ virum discordiæ in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes maledicunt mihi

11. dicit Dominus si non reliquiæ tuæ in bonum si non occurri tibi in tempore adflictionis et in tempore tribulationis adversum inimicum

12. numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone et æs

13. divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis

14. et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebit

15. tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te obprobrium

16. inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum

17. non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a facie manus tuæ solus sedebam quoniam comminatione replesti me

18. quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea desperabilis rennuit curari facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium

19. propter hoc hæc dicit Dominus si converteris convertam te et ante faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos

20. et dabo te populo huic in murum æreum fortem et bellabunt adversum te et non prævalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit Dominus

21. et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium



Livros sugeridos


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.