1. filii autem Israël Ruben Symeon Levi Juda Isachar et Zabulon

2. Dan Joseph Beniamin Nepthali Gad Aser

3. filii Juda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino et occidit eum

4. Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Juda quinque

5. filii autem Phares Esrom et Hamul

6. filii quoque Zaræ Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque

7. filii Carmi Achar qui turbavit Israël et peccavit in furto anathematis

8. filii Ethan Azarias

9. filii autem Esrom qui nati sunt ei Jeremaël et Ram et Chalubi

10. porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Juda

11. Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Bœz

12. Bœz vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai

13. Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa

14. quartum Nathanaël quintum Raddai

15. sextum Asom septimum David

16. quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviæ Abisai Joab et Asaël tres

17. Abigail autem genuit Amasa cujus pater fuit Jether Ismahelites

18. Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Jerioth fueruntque filii ejus Jesar et Sobab et Ardon

19. cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quæ peperit ei Ur

20. porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel

21. post hæc ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quæ peperit ei Segub

22. sed et Segub genuit Jair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad

23. cepitque Gessur et Aram oppida Jair et Canath et viculos ejus sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad

24. cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quæ peperit ei Assur patrem Thecue

25. nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus ejus et Buna et Aran et Asom et Ahia

26. duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quæ fuit mater Onam

27. sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Jamin et Achar

28. Onam autem habuit filios Semmei et Jada filii autem Semmei Nadab et Abisur

29. nomen vero uxoris Abisur Abiail quæ peperit Ahobban et Molid

30. filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis

31. filius vero Apphaim Jesi qui Jesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi

32. filii autem Jada fratris Semmei Jether et Jonathan sed et Jether mortuus est absque liberis

33. porro Jonathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel

34. Sesan autem non habuit filios sed filias et servum ægyptium nomine Jeraa

35. deditque ei filiam suam uxorem quæ peperit ei Eththei

36. Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad

37. Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed

38. Obed genuit Jeu Jeu genuit Azariam

39. Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa

40. Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum

41. Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama

42. filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus ejus ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron

43. porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma

44. Samma autem genuit Raam patrem Jercaam et Recem genuit Semmei

45. filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur

46. Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez

47. filii Jadai Regom et Jotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph

48. concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana

49. genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa

50. hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim

51. Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader

52. fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum

53. et de cognatione Cariathiarim Jethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitæ et Esthaolitæ

54. filii Salma Bethleem et Netophathi coronæ domus Joab et dimidium requietionis Sarai

55. cognationes quoque scribarum habitantium in Jabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab



Livros sugeridos


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.