1. et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Græcia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum

2. constituit prœlia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terræ

3. et pertransiit usque ad fines terræ et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu ejus

4. et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor ejus

5. et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum

6. et post hæc decidit in lectum et cognovit quia moritur

7. et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a juventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret

8. et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est

9. et obtinuerunt pueri ejus regnum unusquisque in loco suo

10. et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem ejus et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra

11. et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romæ obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Græcorum

12. in diebus illis exierunt ex Israël filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quæ circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala

13. et bonus visus est sermo in oculis eorum

14. et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent justitiam gentium

15. et ædificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum

16. et fecerunt sibi præputia et recesserunt a testamento sancto et juncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum

17. et paratum est regnum in conspectu Antiochi et cœpit regnare in terra Ægypti ut regnaret super duo regna

18. et intravit in Ægyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine

19. et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Ægypti et veritus est Ptolomeus a facie ejus et fugit et ceciderunt vulnerati multi

20. et conprehendit civitates munitas in terra Ægypti et accepit spolia terræ Ægypti

21. et convertit Antiochus postquam percussit Ægyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israël

22. et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi

23. et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa ejus et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia

24. et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam

25. et fecit cædem hominum et locutus est superbia magna

26. et factus est planctus magnus in Israël et in omni loco eorum

27. et ingemuerunt principes et seniores virgines et juvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est

28. omnis maritus sumpsit lamentum quæ sedebant in toro maritali lugebant

29. et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Jacob induit confusionem

30. et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Juda et venit Hierusalem cum turba magna

31. et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei

32. et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israël

33. et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos ejus et muros ejus in circuitu

34. et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt

35. et ædificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem

36. et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem

37. et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum

38. et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israël

39. et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem

40. et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati ejus reliquerunt eam

41. sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo dies festi ejus conversi sunt in luctum sabbata ejus in obprobrium honores ejus in nihilum

42. secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus et sublimitas ejus conversa est in luctum

43. et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam

44. et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi

45. et multi ex Israël consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum

46. et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Judæ ut sequerentur legem gentium terræ

47. et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei

48. et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes

49. et coinquinari sancta et sanctum populum Israël

50. et jussit ædificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia

51. et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes justificationes Dei

52. et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur

53. secundum omnia verba hæc scripsit omni regno suo et præposuit principes populo qui hæc fieri cogerent

54. et jusserunt civitatibus Judæ sacrificare

55. et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram

56. et effugaverunt populum Israël in abditis et in absconditis fugitivorum locis

57. die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Judæ in circuitu ædificaverunt aras

58. et ante januas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant

59. et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos

60. et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum

61. in virtute sua faciebant hæc populo Israël qui inveniebantur in omni mense in civitatibus

62. et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quæ erat contra altare

63. et mulieres quæ circumcidebant filios suos trucidabantur secundum jussum regis Antiochi

64. et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant

65. et multi de populo Israël definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis

66. et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt

67. et facta est ira magna super populum valde



Livros sugeridos


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.