1. profectusque Israël cum omnibus quæ habebat venit ad puteum Juramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac

2. audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Jacob Jacob cui respondit ecce adsum

3. ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Ægyptum quia in gentem magnam faciam te ibi

4. ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos

5. surrexit Jacob a puteo Juramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem

6. et omnia quæ possederat in terra Chanaan venitque in Ægyptum cum omni semine suo

7. filii ejus et nepotes filiæ et cuncta simul progenies

8. hæc sunt autem nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben

9. filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi

10. filii Symeon Jemuhel et Jamin et Ahod et Jachin et Saher et Saul filius Chananitidis

11. filii Levi Gerson Caath et Merari

12. filii Juda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul

13. filii Isachar Thola et Phua et Job et Semron

14. filii Zabulon Sared et Helon et Jahelel

15. hii filii Liæ quos genuit in Mesopotamiam Syriæ cum Dina filia sua omnes animæ filiorum ejus et filiarum triginta tres

16. filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli

17. filii Aser Jamne et Jesua et Jesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel

18. hii filii Zelphæ quam dedit Laban Liæ filiæ suæ et hos genuit Jacob sedecim animas

19. filii Raël uxoris Jacob Joseph et Beniamin

20. natique sunt Joseph filii in terra Ægypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim

21. filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared

22. hii filii Raël quos genuit Jacob omnes animæ quattuordecim

23. filii Dan Usim

24. filii Nepthalim Jasihel et Guni et Hieser et Sallem

25. hii filii Balæ quam dedit Laban Raheli filiæ suæ et hos genuit Jacob omnes animæ septem

26. cunctæ animæ quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum et egressæ de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex

27. filii autem Joseph qui nati sunt ei in terra Ægypti animæ duæ omnis anima domus Jacob quæ ingressa est Ægyptum fuere septuaginta

28. misit autem Judam ante se ad Joseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen

29. quo cum pervenisset juncto Joseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum ejus et inter amplexus flevit

30. dixitque pater ad Joseph jam lætus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo

31. et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me

32. et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quæ habere potuerunt adduxerunt secum

33. cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum

34. respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in præsens et nos et patres nostri hæc autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium



Livros sugeridos


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.