1. igitur Joseph ductus est in Ægyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir ægyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat

2. fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui

3. qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quæ gereret ab eo dirigi in manu illius

4. invenitque Joseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quæ tradita fuerant

5. benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam

6. nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Joseph pulchra facie et decorus aspectu

7. post multos itaque dies jecit domina oculos suos in Joseph et ait dormi mecum

8. qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua

9. nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi præter te quæ uxor ejus es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum

10. hujuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum

11. accidit autem ut quadam die intraret Joseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret

12. et illa adprehensa lacinia vestimenti ejus diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras

13. cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam

14. vocavit homines domus suæ et ait ad eos en introduxit virum hebræum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem

15. et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras

16. in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum

17. et ait ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti ut inluderet mihi

18. cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras

19. his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde

20. tradiditque Joseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus

21. fuit autem Dominus cum Joseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris

22. qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat

23. nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia ejus opera dirigebat



Livros sugeridos


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.