1. egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius

2. quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terræ illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem

3. et conglutinata est anima ejus cum ea tristemque blanditiis delinivit

4. et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem

5. quod cum audisset Jacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent

6. egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Jacob

7. ecce filii ejus veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod fœdam rem esset operatus in Israël et violata filia Jacob rem inlicitam perpetrasset

8. locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiæ vestræ date eam illi uxorem

9. et jungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite

10. et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam

11. sed et Sychem ad patrem et ad fratres ejus ait inveniam gratiam coram vobis et quæcumque statueritis dabo

12. augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem

13. responderunt filii Jacob Sychem et patri ejus in dolo sævientes ob stuprum sororis

14. non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos

15. sed in hoc valebimus fœderari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus

16. tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus

17. sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus

18. placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio ejus

19. nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui

20. ingressique portam urbis locuti sunt populo

21. viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quæ spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus

22. unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes

23. et substantia eorum et pecora et cuncta quæ possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum

24. adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus

25. et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Jacob filii Symeon et Levi fratres Dinæ gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis

26. Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam

27. quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Jacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri

28. oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant

29. parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas

30. quibus patratis audacter Jacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terræ hujus nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea

31. responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra



Livros sugeridos


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.