1. erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei

2. dixitque ad servum seniorem domus suæ qui præerat omnibus quæ habebat pone manum tuam subter femur meum

3. ut adiurem te per Dominum Deum cæli et terræ ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito

4. sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac

5. respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es

6. dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum

7. Dominus Deus cæli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meæ qui locutus est mihi et juravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo

8. sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis juramento filium tantum meum ne reducas illuc

9. posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et juravit illi super sermone hoc

10. tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis ejus portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor

11. cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit

12. Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham

13. ecce ego sto propter fontem aquæ et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam

14. igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo

15. necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchæ uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula

16. puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur

17. occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum præbe aquæ de hydria tua

18. quæ respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum

19. cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant

20. effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit

21. ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non

22. postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem

23. dixitque ad eam cujus es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum

24. quæ respondit filia Bathuelis sum filii Melchæ quem peperit Nahor

25. et addidit dicens palearum quoque et fæni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum

26. inclinavit se homo et adoravit Dominum

27. dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei

28. cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat

29. habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons

30. cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ et audisset cuncta verba referentis hæc locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat juxta camelos et propter fontem aquæ

31. dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas præparavi domum et locum camelis

32. et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et fænum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo

33. et adpositus est in conspectu ejus panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere

34. at ille servus inquit Abraham sum

35. et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos

36. et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quæ habuerat

37. et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito

38. sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo

39. ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier

40. Dominus ait in cujus conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei

41. innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi

42. veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo

43. ecce sto juxta fontem aquæ et virgo quæ egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquæ ad bibendum ex hydria tua

44. et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam præparavit Dominus filio domini mei

45. dum hæc mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et ajo ad eam da mihi paululum bibere

46. quæ festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos

47. interrogavique eam et dixi cujus es filia quæ respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus et armillas posui in manibus

48. pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus

49. quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram

50. responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum ejus quicquam aliud tecum loqui

51. en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus

52. quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum

53. prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccæ pro munere fratribus quoque ejus et matri dona obtulit

54. initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum

55. responderunt fratres ejus et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur

56. nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum

57. dixerunt vocemus puellam et quæramus ipsius voluntatem

58. cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quæ ait vadam

59. dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites ejus

60. inprecantes prospera sorori suæ atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum

61. igitur Rebecca et puellæ illius ascensis camelis secutæ sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum

62. eo tempore Isaac deambulabat per viam quæ ducit ad puteum cujus nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi

63. et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata jam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul

64. Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo

65. et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se

66. servus autem cuncta quæ gesserat narravit Isaac

67. qui introduxit eam in tabernaculum Sarræ matris suæ et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret



Livros sugeridos


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.