1. postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus

2. ponamque fœdus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis

3. cecidit Abram pronus in faciem

4. dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium

5. nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te

6. faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur

7. et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te

8. daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ omnem terram Chanaan in possessionem æternam eroque Deus eorum

9. dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis

10. hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum

11. et circumcidetis carnem præputii vestri ut sit in signum fœderis inter me et vos

12. infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra

13. eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum

14. masculus cujus præputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit

15. dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram

16. et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo

17. cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet

18. dixitque ad Deum utinam Ismaël vivat coram te

19. et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen ejus Isaac et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini ejus post eum

20. super Ismaël quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam

21. pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero

22. cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham

23. tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suæ universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suæ et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die sicut præceperat ei Deus

24. nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui

25. et Ismaël filius ejus tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ

26. eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus

27. et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenæ pariter circumcisi sunt



Livros sugeridos


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.