1. factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Ælamitarum et Thadal rex Gentium

2. inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorræ et contra Sennaab regem Adamæ et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balæ ipsa est Segor

3. omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quæ nunc est mare Salis

4. duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo

5. igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim

6. et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quæ est in solitudine

7. reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar

8. et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorræ rexque Adamæ et rex Seboim necnon et rex Balæ quæ est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri

9. scilicet adversum Chodorlahomor regem Ælamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque

10. vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorræ terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem

11. tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorræ et universa quæ ad cibum pertinent et abierunt

12. necnon et Loth et substantiam ejus filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis

13. et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebræo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant fœdus cum Abram

14. quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan

15. et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quæ est ad levam Damasci

16. reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum

17. egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quæ est vallis Regis

18. at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi

19. benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit cælum et terram

20. et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus

21. dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi

22. qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ

23. quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligæ non accipiam ex omnibus quæ tua sunt ne dicas ego ditavi Abram

24. exceptis his quæ comederunt juvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas





“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina