1. honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus

2. a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem

3. disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur

4. Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi

5. nonne a ligno indulcata est amara aqua

6. ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis

7. in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera ejus

8. pax enim Dei super faciem terræ

9. fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te

10. averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum

11. da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico

12. etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera ejus sunt necessaria

13. est enim tempus quando in manus eorum incurras

14. ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum

15. qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum incidat in manus medici

16. fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum judicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius

17. propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam

18. []

19. a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem

20. in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor ejus

21. non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum

22. noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis

23. memor esto judicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie

24. in requie mortui requiescere fac memoriam ejus et consolare illum in exitu spiritus sui

25. sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur

26. qui tenet aratrum et non gloriatur in jaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio ejus in filiis taurorum

27. cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia ejus in sagina vaccarum

28. sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas ejus variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturæ et vigilia sua perficit opus

29. sic faber ferrarius sedens juxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes ejus et in calore fornacis concertatur

30. vox mallei innovabit aurem ejus et contra similitudinem vasi oculi ejus

31. cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione

32. sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio ejus

33. in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam

34. cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem

35. omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est

36. sine his omnibus non ædificatur civitas

37. et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient

38. super sellam judicis non sedebunt et testamentum judicii non intellegent neque palam facient disciplinam et judicium et in parabolis non invenientur

39. sed creaturam ævi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi



Livros sugeridos


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.