1. si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint judices quem justum esse perspexerint illi justitiæ palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis

2. sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus

3. ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne fœde laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus

4. non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas

5. quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater ejus et suscitabit semen fratris sui

6. et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen ejus ex Israël

7. sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quæ ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit majores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël nec me in coniugium sumere

8. statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere

9. accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede ejus spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non ædificat domum fratris sui

10. et vocabitur nomen illius in Israël domus Disculciati

11. si habuerint inter se jurgium viri et unus contra alterum rixari cœperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda ejus

12. abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia

13. non habebis in sacculo diversa pondera majus et minus

14. nec erit in domo tua modius major et minor

15. pondus habebis justum et verum et modius æqualis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi

16. abominatur enim Dominus eum qui facit hæc et aversatur omnem iniustitiam

17. memento quæ fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris ex Ægypto

18. quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum

19. cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen ejus sub cælo cave ne obliviscaris



Livros sugeridos


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.