1. filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo

2. quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quæ sunt super terram

3. ne comedatis quæ inmunda sunt

4. hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram

5. cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum

6. omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis

7. de his autem quæ ruminant et ungulam non findunt hæc comedere non debetis camelum leporem chœrogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis

8. sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis

9. hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis quæ habent pinnulas et squamas comedite

10. quæ absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt

11. omnes aves mundas comedite

12. inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum

13. ixon et vulturem ac milvum juxta genus suum

14. et omne corvini generis

15. strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem juxta genus suum

16. herodium et cycnum et ibin

17. ac mergulum porphirionem et nycticoracem

18. onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem

19. et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur

20. omne quod mundum est comedite

21. quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suæ

22. decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quæ nascuntur in terra per annos singulos

23. et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore

24. cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum hæc cuncta portare

25. vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

26. et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua

27. et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua

28. anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore et repones intra januas tuas

29. venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris



Livros sugeridos


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.