1. in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam

2. et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca

3. feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus

4. scripsitque in tabulis juxta id quod prius scripserat verba decem quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi

5. reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quæ hucusque ibi sunt sicut mihi præcepit Dominus

6. filii autem Israël castra moverunt ex Beroth filiorum Jacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius ejus Eleazar

7. inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Jetabatha in terra aquarum atque torrentium

8. eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam fœderis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem

9. quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio ejus est sicut promisit ei Dominus Deus tuus

10. ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit

11. dixitque mihi vade et præcede populum ut ingrediatur et possideat terram quam juravi patribus eorum ut traderem eis

12. et nunc Israël quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua

13. custodiasque mandata Domini et cærimonias ejus quas ego hodie præcipio ut bene sit tibi

14. en Domini Dei tui cælum est et cælum cæli terra et omnia quæ in ea sunt

15. et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur

16. circumcidite igitur præputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius

17. quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera

18. facit judicium pupillo et viduæ amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum

19. et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti

20. Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis jurabisque in nomine illius

21. ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia quæ viderunt oculi tui

22. in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli



Livros sugeridos


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.