1. exemplum epistulæ quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod præceptum est illi a Deo propter peccata quæ peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum

2. ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace

3. nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus

4. videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis

5. visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine

6. angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras

7. nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui

8. et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt

9. coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis

10. dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos

11. hii autem non liberantur ab erugine et tinea

12. opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos

13. sceptrum autem habet ut homo sicut judex regionis qui in se peccantem non interficit

14. habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii

15. ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum

16. constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus intrœuntium

17. et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur

18. lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo

19. corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt

20. nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit

21. supra corpus eorum et supra caput volant noctuæ et hirundines et aves etiam similiter et cattæ

22. unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

23. aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant

24. ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis

25. sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea

26. propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur

27. hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt

28. de sacrificiis eorum fetæ et menstruatæ contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos

29. unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis

30. et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt

31. rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui

32. a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos

33. neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre

34. similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent

35. hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient

36. hominem cæcum ad visum non restituent de necessitate hominem non liberabunt

37. viduæ non miserebuntur neque orfanis benefacient

38. lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur

39. quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos

40. adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui

41. quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum

42. mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum

43. cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximæ suæ exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis ejus disruptus sit

44. omnia autem quæ illis fiunt falsa sunt quomodo ergo æstimandum aut dicendum est esse illos deos

45. a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes

46. aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quæ ab ipsis fabricata sunt esse dii

47. reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris

48. nam cum supervenerit illis prœlium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis

49. quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt

50. nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quæ manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis

51. unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est

52. regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt

53. judicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculæ inter medium cæli et terræ

54. etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur

55. regi autem et bello non resistent quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt

56. non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt

57. aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt

58. itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quæ in ipsa sunt quam falsi dii

59. sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt

60. similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat

61. et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis

62. ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod præceptum est ei hæc autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt

63. unde neque æstimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque judicium judicare neque benefacere hominibus

64. scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

65. neque enim regibus maledicent neque benedicent

66. signa etiam in cælo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna

67. bestiæ meliores sunt illis quæ possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi

68. nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos

69. nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati

70. eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo projecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati

71. a purpura quoque et marmore quæ supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione

72. melior est homo justus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis



Livros sugeridos


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.