1. et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam

2. et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto et videns Jesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua

3. et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat

4. et cum vidisset Jesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris

5. quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula

6. ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam

7. et surrexit et abiit in domum suam

8. videntes autem turbæ timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus

9. et cum transiret inde Jesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum

10. et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Jesu et discipulis ejus

11. et videntes Pharisæi dicebant discipulis ejus quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester

12. at Jesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus

13. euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare justos sed peccatores

14. tunc accesserunt ad eum discipuli Johannis dicentes quare nos et Pharisæi jejunamus frequenter discipuli autem tui non jejunant

15. et ait illis Jesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc jejunabunt

16. nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem ejus a vestimento et pejor scissura fit

17. neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur

18. hæc illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet

19. et surgens Jesus sequebatur eum et discipuli ejus

20. et ecce mulier quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti ejus

21. dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum ejus salva ero

22. at Jesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora

23. et cum venisset Jesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem

24. dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum

25. et cum ejecta esset turba intravit et tenuit manum ejus et surrexit puella

26. et exiit fama hæc in universam terram illam

27. et transeunte inde Jesu secuti sunt eum duo cæci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David

28. cum autem venisset domum accesserunt ad eum cæci et dicit eis Jesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine

29. tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis

30. et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Jesus dicens videte ne quis sciat

31. illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa

32. egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum dæmonium habentem

33. et ejecto dæmone locutus est mutus et miratæ sunt turbæ dicentes numquam paruit sic in Israël

34. Pharisæi autem dicebant in principe dæmoniorum eicit dæmones

35. et circumibat Jesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem

36. videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et jacentes sicut oves non habentes pastorem

37. tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci

38. rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam



Livros sugeridos


“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.