1. tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo

2. et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit

3. et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant

4. qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei

5. tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi

6. et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

7. ait illi Jesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum

8. iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum

9. et dixit illi hæc tibi omnia dabo si cadens adoraveris me

10. tunc dicit ei Jesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies

11. tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei

12. cum autem audisset quod Johannes traditus esset secessit in Galilæam

13. et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim

14. ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam

15. terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Jordanen Galilææ gentium

16. populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis

17. exinde cœpit Jesus prædicare et dicere pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum

18. ambulans autem juxta mare Galilææ vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem ejus mittentes rete in mare erant enim piscatores

19. et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

20. at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum

21. et procedens inde vidit alios duos fratres Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus in navi cum Zebedæo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos

22. illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum

23. et circumibat Jesus totam Galilæam docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo

24. et abiit opinio ejus in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui dæmonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos

25. et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa et Decapoli et Hierosolymis et Judæa et de trans Jordanen



Livros sugeridos


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.