1. vespere autem sabbati quæ lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum

2. et ecce terræmotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de cælo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum

3. erat autem aspectus ejus sicut fulgur et vestimentum ejus sicut nix

4. præ timore autem ejus exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui

5. respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Jesum qui crucifixus est quæritis

6. non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus

7. et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit et ecce præcedit vos in Galilæam ibi eum videbitis ecce prædixi vobis

8. et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis ejus

9. et ecce Jesus occurrit illis dicens havete illæ autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus et adoraverunt eum

10. tunc ait illis Jesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ibi me videbunt

11. quæ cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant

12. et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus

13. dicentes dicite quia discipuli ejus nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus

14. et si hoc auditum fuerit a præside nos suadebimus ei et securos vos faciemus

15. at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Judæos usque in hodiernum diem

16. undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus

17. et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt

18. et accedens Jesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in cælo et in terra

19. euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

20. docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi



Livros sugeridos


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.