1. tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus quæ accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsæ

2. quinque autem ex eis erant fatuæ et quinque prudentes

3. sed quinque fatuæ acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum

4. prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus

5. moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt

6. media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei

7. tunc surrexerunt omnes virgines illæ et ornaverunt lampades suas

8. fatuæ autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostræ extinguntur

9. responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis

10. dum autem irent emere venit sponsus et quæ paratæ erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est janua

11. novissime veniunt et reliquæ virgines dicentes domine domine aperi nobis

12. at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos

13. vigilate itaque quia nescitis diem neque horam

14. sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua

15. et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim

16. abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque

17. similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo

18. qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui

19. post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis

20. et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum

21. ait illi dominus ejus euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui

22. accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum

23. ait illi dominus ejus euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui

24. accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti

25. et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est

26. respondens autem dominus ejus dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi

27. oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura

28. tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta

29. omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo

30. et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium

31. cum autem venerit Filius hominis in majestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem majestatis suæ

32. et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis

33. et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris

34. tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi

35. esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me

36. nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me

37. tunc respondebunt ei justi dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum

38. quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus

39. aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te

40. et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

41. tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem æternum qui paratus est diabolo et angelis ejus

42. esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum

43. hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me

44. tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi

45. tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis

46. et ibunt hii in supplicium æternum justi autem in vitam æternam



Livros sugeridos


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.