1. et post dies sex adsumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Johannem fratrem ejus et ducit illos in montem excelsum seorsum

2. et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies ejus sicut sol vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix

3. et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes

4. respondens autem Petrus dixit ad Jesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliæ unum

5. adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite

6. et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde

7. et accessit Jesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere

8. levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Jesum

9. et descendentibus illis de monte præcepit Jesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat

10. et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribæ dicunt quod Heliam oporteat primum venire

11. at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia

12. dico autem vobis quia Helias jam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis

13. tunc intellexerunt discipuli quia de Johanne Baptista dixisset eis

14. et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam sæpe cadit in ignem et crebro in aquam

15. et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum

16. respondens Jesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me

17. et increpavit ei Jesus et exiit ab eo dæmonium et curatus est puer ex illa hora

18. tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum

19. dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis

20. hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et jejunium

21. conversantibus autem eis in Galilæa dixit illis Jesus Filius hominis tradendus est in manus hominum

22. et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer

23. et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma

24. ait etiam et cum intrasset domum prævenit eum Jesus dicens quid tibi videtur Simon reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis

25. et ille dixit ab alienis dixit illi Jesus ergo liberi sunt filii

26. ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore ejus invenies staterem illum sumens da eis pro me et te



Livros sugeridos


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.