1. liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraham

2. Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Jacob Jacob autem genuit Judam et fratres ejus

3. Judas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram

4. Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon

5. Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Jesse Jesse autem genuit David regem

6. David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ

7. Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa

8. Asa autem genuit Josaphat Josaphat autem genuit Joram Joram autem genuit Oziam

9. Ozias autem genuit Joatham Joatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam

10. Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Josiam

11. Josias autem genuit Jechoniam et fratres ejus in transmigratione Babylonis

12. et post transmigrationem Babylonis Jechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel

13. Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor

14. Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud

15. Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Jacob

16. Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ de qua natus est Jesus qui vocatur Christus

17. omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim

18. Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto

19. Joseph autem vir ejus cum esset justus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam

20. hæc autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Joseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est

21. pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum

22. hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem

23. ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen ejus Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus

24. exsurgens autem Joseph a somno fecit sicut præcepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam

25. et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen ejus Jesum



Livros sugeridos


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.