1. adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha

2. et quærebant principes sacerdotum et scribæ quomodo eum interficerent timebant vero plebem

3. intravit autem Satanas in Judam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim

4. et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis

5. et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare

6. et spopondit et quærebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis

7. venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha

8. et misit Petrum et Johannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus

9. at illi dixerunt ubi vis paremus

10. et dixit ad eos ecce intrœuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquæ portans sequimini eum in domum in qua intrat

11. et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem

12. et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate

13. euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha

14. et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo

15. et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar

16. dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei

17. et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos

18. dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat

19. et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem

20. similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur

21. verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa

22. et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen væ illi homini per quem traditur

23. et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset

24. facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse major

25. dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur

26. vos autem non sic sed qui major est in vobis fiat sicut junior et qui præcessor est sicut ministrator

27. nam quis major est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat

28. vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis

29. et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum

30. ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël

31. ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum

32. ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos

33. qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire

34. et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me

35. et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil

36. dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium

37. dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quæ sunt de me finem habent

38. at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est

39. et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli

40. et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem

41. et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis et positis genibus orabat

42. dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat

43. apparuit autem illi angelus de cælo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat

44. et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram

45. et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes præ tristitia

46. et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem

47. adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Judas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Jesu ut oscularetur eum

48. Jesus autem dixit ei Juda osculo Filium hominis tradis

49. videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio

50. et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam ejus dextram

51. respondens autem Jesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam ejus sanavit eum

52. dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus

53. cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed hæc est hora vestra et potestas tenebrarum

54. conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe

55. accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum

56. quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat

57. at ille negavit eum dicens mulier non novi illum

58. et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum

59. et intervallo facto quasi horæ unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilæus est

60. et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus

61. et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis

62. et egressus foras Petrus flevit amare

63. et viri qui tenebant illum inludebant ei cædentes

64. et velaverunt eum et percutiebant faciem ejus et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit

65. et alia multa blasphemantes dicebant in eum

66. et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribæ et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis

67. et ait illis si vobis dixero non creditis mihi

68. si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis

69. ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei

70. dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum

71. at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore ejus



Livros sugeridos


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.