1. et factum est cum intraret in domum cujusdam principis Pharisæorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum

2. et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum

3. et respondens Jesus dixit ad legis peritos et Pharisæos dicens si licet sabbato curare

4. at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit

5. et respondens ad illos dixit cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati

6. et non poterant ad hæc respondere illi

7. dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos

8. cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo

9. et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere

10. sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus

11. quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

12. dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio

13. sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos cæcos

14. et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione justorum

15. hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei

16. at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos

17. et misit servum suum hora cenæ dicere invitatis ut venirent quia jam parata sunt omnia

18. et cœperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum

19. et alter dixit juga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum

20. et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire

21. et reversus servus nuntiavit hæc domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et cæcos et claudos introduc huc

22. et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est

23. et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea

24. dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam

25. ibant autem turbæ multæ cum eo et conversus dixit ad illos

26. si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus

27. et qui non bajulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus

28. quis enim ex vobis volens turrem ædificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum

29. ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei

30. dicentes quia hic homo cœpit ædificare et non potuit consummare

31. aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se

32. alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt

33. sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quæ possidet non potest meus esse discipulus

34. bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur

35. neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat



Livros sugeridos


“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.