Encontrados 9 resultados para: Sequimini Iesu
Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem ejus ipsi servietis et ipsi adherebitis (Liber Deuteronomii 13, 4)
et clamare cœperunt quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticæ portantes eam vos quoque consurgite et sequimini præcedentes (Liber Iosue 3, 3)
qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Jordanis quæ transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam (Liber Iudicum 3, 28)
accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum (Liber I Regum 18, 21)
dixit autem ad eos Heliseus non est hæc via nec ista est civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quæritis duxit ergo eos in Samariam (Liber II Regum 6, 19)
audite me qui sequimini quod justum est et quæritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua præcisi estis (Liber Isaiae 51, 1)
et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquæ bajulans sequimini eum (Evangelium secundum Marcum 14, 13)
et dixit ad eos ecce intrœuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquæ portans sequimini eum in domum in qua intrat (Evangelium secundum Lucam 22, 10)
pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum (Epistula ad Hebraeos 12, 14)