1. Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitæ quæ est in Christo Jesu

2. Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro

3. gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

4. desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear

5. recordationem accipiens ejus fidei quæ est in te non ficta quæ et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te

6. propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quæ est in te per inpositionem manuum mearum

7. non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis

8. noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum ejus sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei

9. qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia

10. manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Jesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium

11. in quo positus sum ego prædicator et apostolus et magister gentium

12. ob quam causam etiam hæc patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem

13. formam habe sanorum verborum quæ a me audisti in fide et dilectione in Christo Jesu

14. bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis

15. scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes

16. det misericordiam Dominus Onesifori domui quia sæpe me refrigeravit et catenam meam non erubuit

17. sed cum Romam venisset sollicite me quæsivit et invenit

18. det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti



Livros sugeridos


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.