1. Petrus apostolus Jesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiæ Cappadociæ Asiæ et Bithyniæ

2. secundum præscientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in obœdientiam et aspersionem sanguinis Jesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur

3. benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis

4. in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in cælis in vobis

5. qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo

6. in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus

7. ut probatum vestræ fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Jesu Christi

8. quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis lætitia inenarrabili et glorificata

9. reportantes finem fidei vestræ salutem animarum

10. de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetæ qui de futura in vobis gratia prophetaverunt

11. scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones et posteriores glorias

12. quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de cælo in quæ desiderant angeli prospicere

13. propter quod succincti lumbos mentis vestræ sobrii perfecte sperate in eam quæ offertur vobis gratiam in revelatione Jesu Christi

14. quasi filii obœdientiæ non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis

15. sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis

16. quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum

17. et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini

18. scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis

19. sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi

20. præcogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos

21. qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo

22. animas vestras castificantes in obœdientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius

23. renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis

24. quia omnis caro ut fænum et omnis gloria ejus tamquam flos fæni exaruit fænum et flos decidit

25. verbum autem Domini manet in æternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos



Livros sugeridos


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.