1. et vidi angelum descendentem de cælo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua

2. et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille

3. et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post hæc oportet illum solvi modico tempore

4. et vidi sedes et sederunt super eas et judicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Jesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem ejus nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis

5. ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni hæc est resurrectio prima

6. beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis

7. et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quæ sunt super quattuor angulos terræ Gog et Magog et congregabit eos in prœlium quorum numerus est sicut harena maris

8. et ascenderunt super latitudinem terræ et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam

9. et descendit ignis a Deo de cælo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia

10. et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum

11. et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cujus aspectu fugit terra et cælum et locus non est inventus ab eis

12. et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitæ et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris secundum opera ipsorum

13. et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum

14. et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis hæc mors secunda est stagnum ignis

15. et qui non est inventus in libro vitæ scriptus missus est in stagnum ignis



Livros sugeridos


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.