1. apocalypsis Jesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quæ oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni

2. qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Jesu Christi quæcumque vidit

3. beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiæ et servant ea quæ in ea scripta sunt tempus enim prope est

4. Johannes septem ecclesiis quæ sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt

5. et ab Jesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terræ qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo

6. et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum amen

7. ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terræ etiam amen

8. ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens

9. ego Johannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Jesu fui in insula quæ appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Jesu

10. fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ

11. dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam

12. et conversus sum ut viderem vocem quæ loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea

13. et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et præcinctum ad mamillas zonam auream

14. caput autem ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi ejus velut flamma ignis

15. et pedes ejus similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum

16. et habebat in dextera sua stellas septem et de ore ejus gladius utraque parte acutus exiebat et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua

17. et cum vidissem eum cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus

18. et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in sæcula sæculorum et habeo claves mortis et inferni

19. scribe ergo quæ vidisti et quæ sunt et quæ oportet fieri post hæc

20. sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellæ angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiæ sunt



Livros sugeridos


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.