1. in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Græcorum adversus Hebræos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduæ eorum

2. convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est æquum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis

3. considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus

4. nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus

5. et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum

6. hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus

7. et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum obœdiebat fidei

8. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo

9. surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano

10. et non poterant resistere sapientiæ et Spiritui quo loquebatur

11. tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiæ in Mosen et Deum

12. commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium

13. et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem

14. audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses

15. et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli



Livros sugeridos


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.