1. Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens:

2. “Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te”.

3. Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum.

4. Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: “Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur”.

5. Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.

6. Et pervenit verbum ad regem Nineve; et surrexit de solio suo et abiecit pallium suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere.

7. Et clamavit et dixit in Nineve decreto regis et principum eius dicens: “Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant;

8. et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum.

9. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?”.

10. Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala; et misertus est Deus super malum, quod lo cutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.



Livros sugeridos


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.