1. Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Iudae sedebant coram me, et cecidit super me ibi manus Domini Dei,

2. et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus viri, ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis, et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri.

3. Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem.

4. Et ecce ibi gloria Dei Israel secundum visionem, quam videram in campo;

5. et dixit ad me: “Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis”. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris hoc idolum zeli in introitu.

6. Et dixit ad me: “Fili hominis, putasne vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis abominationes maiores”.

7. Et duxit me ad ostium atrii, et vidi: et ecce foramen unum in pariete.

8. Et dixit ad me: “Fili hominis, fode parietem”; et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum.

9. Et dixit ad me: “Ingredere et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic”.

10. Et ingressus vidi: et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum;

11. et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Iezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas, et unusquisque habebat turibulum in manu sua, et vapor nebulae de ture consurgebat.

12. Et dixit ad me: “Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in cubiculo simulacri sui; dicunt enim: “Non videt Dominus nos, dereliquit Dominus terram””.

13. Et dixit ad me: “Adhuc videbis abominationes maiores, quas isti faciunt”.

14. Et duxit me ad ostium portae domus Domini, quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Thammuz.

15. Et dixit ad me: “Certe vidisti, fili hominis; adhuc videbis abominationes maiores his”.

16. Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem, et adorabant ad ortum solis.

17. Et dixit ad me: “Certe vidisti, fili hominis; numquid parum est hoc domui Iudae, ut facerent abominationes istas, quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate iterum irritaverunt me et ecce applicant ramum ad nares suas.

18. Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos”.



Livros sugeridos


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.